Third difference: act-deformity—three scholastic venial species excused before a gracious Judge
Venial acts carry less deformity: something softens the offense before a gracious Judge.
Baron tracks the three scholastic species—by genus, by surprise, by small matter—each ‘light’ only comparatively or by accident.
Latin
XLII. Tertio dicit peccatum mortale & veniale differre ratione ipsorum actuum; quoniam foeditas, sive deformitas, quae in peccatis venialibus invenitur, multo minor est ea quae peccatis mortalibus inest: propterea quod in omni peccato veniali est ali-quid quod offensam per illud commissam attenuat, & apud gratiosum judicem quodam-modo excusat. Quod postea probat percurrens tres illas peccati venialis species, quae a Scholasticis distingui solent. Nam earum primam, hoc est, peccatum veniale ex genere suo, apud Deum gratiose, & secundum multitudinem miserationum suarum judicantem, excusat, ut ait, offensae levitas (comparativa scilicet, cum nullum pec-catum absolute sit leve) quam habet ex ipsa natura specifica actus in se considerati, absque respectu ad modum agendi, aut ad particularem materiam in qua committitur. Ut patet, verbi causa, in verbo otioso, in risu nimio, &c. Secundam vero peccati venialis speciem, hoc est, peccatum ex subreptione, excusat levitas offensae quam habet, non ex natura specifica actus in se considerati, sed ex modo quo actus ille ab agente procedit; quia videlicet, agens non plene & sufficienter deliberavit: ut, ex-empli gratia, in subito appetitu vindictae, aut libidinis. Quoniam appetitus vindictae, ex natura sua specifica, non est peccatum leve; sed per accidens est leve, quia fit ex indeliberatione. Tertiam vero speciem, hoc est, peccatum veniale ex parvitate materiae, excusat levitas offensae quam habet, non ex propria natura talis actus, sed ex limitatione ejus ad particularem materiam; ut in furto unius oboli. Nam furtum ex natura sua specifica non est peccatum leve, sed ex accidente; quia committitur in re minoris mo-menti.