Theological Theses · §1320 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Fourth difference: repentance required—ordinary for venial; singular after David- and Peter-like falls

Daily ordinary repentance clears venial faults.

Mortal falls demand rare, exact, extraordinary repentance—David after adultery and murder; Peter after denial.

Latin

XLIII. Quarto differre dicit peccata mortalia & venialia, ratione poenitentiae ad eorum remissionem requisitae. Primo, quia ordinarium & quotidianum poenitentiae exercitium gratiose a Deo acceptatur, & pro sufficienti habetur ad expurganda peccata venialia. Sed sicut ipsa peccata mortalia sunt gravia, horrenda, & in vitae Chri-stianae cursu rara & extraordinaria; ita poenitentia quae ad ea expurganda necessario re-quiritur, singularis, magis accurata, & extraordinaria esse debet; qualis fuit Davidis post adulterium & homicidium, & Petri post Christi abnegationem.

Report a mistake in this passage