Theological Theses · §1334 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Most Roman doctors hold some sins venial by nature—yet not as a defined article of faith

Dominant Roman school: some sins venial by nature—no eternal-death guilt, no extinguished spiritual life.

Not yet a defined article: celebrated Roman voices still hold every sin mortal of itself, venial only by mercy.

Latin

LVII. Porro ex iis quae Thesibus hisce & superioribus exposita fuerunt, patet longe maximam partem Doctorum Scholae Romanae statuere communi consensu, quod sint quaedam peccata quae per se & sua natura non sunt mortalia, sed venialia: quo-niam per se reatum mortis aeternae non inducunt; nec animae vitam spiritualem, quae in Dei amore & gratia consistit, extinguunt: Veruntamen istud apud eos nondum haberi pro fidei articulo, & re plane certa atque definita: quia in Schola Romana Theologi nonnulli sunt, & quidem ex celeberrimis, qui contrarium tenent, & qui peccata omnia per se & sua natura mortalia esse existimant, nec ulla esse venialia cen-sent, nisi per Dei clementiam & misericordiam.

Report a mistake in this passage