Gerhard vs Bellarmine: some regenerate sins exclude from the kingdom in act; others do not cast out Spirit
Against Bellarmine Gerhard grants a real sin-discrimination among the regenerate.
Ignorance/infirmity blemish spiritual life if resisted in Christ; cast out Spirit, faith, and life.
Latin
LVI. Postea vero ad quaedam loca a Bellarmino objecta respondens, Hoc saltem inquit, ex illis & similibus dictis probari potest, esse quoddam peccatorum discrimen; ita ut quaedam a renatis committantur, nec tamen e regno coelorum actu eos excludant, quae-dam vero, si a renatis committantur, fidem & Spiritum Sanctum excutiant, quod nos non negamus. Capite jam citato num. 100. Deinde numero sequenti subjungit, quod Renatis saepe in levissimis, aliquando incautis obrepat peccatum per quod non desinunt esse justi. Et quibusdam interjectis, Ubi vera, inquit, in Christum fides, per cha-ritatem efficax, ibi homo spiritualiter vivit, hanc spiritualem vitam non amittit per naevos peccata ignorantiae & infirmitatis, modo ea agnoscat, deploret, & Christo ad-haerens spiritu concupiscentias carnis mortificet, sed per peccata contra conscientiam ad-missa, per quae Spiritus Sanctus excutitur, fides & vita spiritualis amittitur.