Theological Theses · §1337 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Reformed grant grave conscience-wasting sins vs lighter faults compatible with peace and seeing God

Reformed mark serious sins that bar piety, peace, and salvation-confidence while they last.

Lighter daily faults leave good conscience, the holiness-measure needed to see God, and lawful pardon-trust.

Latin

LX. Praeterea docuimus Reformatos agnoscere quaedam esse peccata gravia & atrocia, quae conscientiam vastant: ita ut, quamdiu homo in iis perseverat, actuque & reipsa ab iis non recedit, non possit pro pio & sancto haberi, & in eo statu bonam servare conscientiam, & laetitiam spiritus, ac fiduciam salutis retinere: Alia vero esse peccata leviora, quae non obstant quominus fidelis etiamsi in ea quotidie incurrat, bo-nam conscientiam servet, & eam justitiae ac sanctitatis mensuram retineat, quae in hac vita necessaria est, ut aliquis in futura Deum videre possit; adeoque quae non tol-lunt ex homine pacem internam, & legitimam salutis atque remissionis peccatorum fiduciam.

Report a mistake in this passage