Theological Theses · §1338 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Most Reformed: some falls add new eternal-death guilt until repentance; lighter faults do not

Most Reformed: capital falls add new death-guilt and bar heaven until real repentance—death mid-crime would damn.

Lighter thoughts, laughter, idle words, and work-blemishes add no such new guilt even if death finds them.

Latin

LXI. Quin ostendimus Reformatos, saltem plerosque, aperte docere quaedam esse peccata, in quae fidelis incurrens novo mortis aeternae reatu actu involvitur, & ineptus redditur qui ingrediatur in regnum coelorum, donec per poenitentiam iis renun-tiarit, & ab iis reipsa & in totum abstinuerit: ita ut si mors illum deprehenderet in ejusmodi peccato, verbi causa latrocinantem atque adulterantem, & vitae proximi sui insidiantem, minime servari posset, & vitae ac gloriae coelestis particeps fieri: alia vero peccata novum mortis aeternae reatum non inducere, nec hominem ineptum red-dere qui admittatur in regnum coelorum, etiamsi mors illum in aliquo hujusmodi peccato deprehendat. Cujusmodi sunt ex eorum mente peccata quaedam leviora, ut cogitatio frivola, risus immodicus, verbum otiosum, & defectus bonis operibus fide-lium adhaerentes, & ratione quorum a perfectione summa, quam legis rigor exigit, deficiunt.

Report a mistake in this passage