Theological Theses · §1344 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Fourth reason: the legal covenant demanded flawless obedience—any lightest fault lost life and incurred curse

Legal covenant with upright Adam: life only by number-perfect obedience—any lightest fault lost life and drew the curse.

No pardon-lane under law-alone; repentance and remission belong to the gospel covenant—so every sin is mortal by nature.

Latin

LXVII. Praeterea Deus cum homine integro foedus legale pangens ab eo exigebat obedientiam undequaque perfectam, & omnibus suis numeris absolutam, tanquam conditionem sine qua non poterat vitam aeternam & beatam assequi, & maledictionem divinam effugere. Jam autem perfectio illa, quam lex in rigore suo, & prout primum fuit homini lata postulat, excludit omne peccatum, etiam levissimum. Ac proinde quolibet peccato etiam levissimo, homo integer poterat vita aeterna excidere, & ma-ledictionem divinam incurrere. Unde manifesto sequitur omne peccatum, quantum-libet leve, esse natura sua mortale, non veniale. Quod vero sub foedere legali, homo integer quolibet peccato promissione vitae aeternae excidisset, inde patet quod sub illo foedere, nullus erat locus veniae & remissionis, cujus promissiones Evangelico foe-deri propriae sunt. Neque lex praecise sumpta, & ut Evangelio & gratiae opponitur, locum dabat poenitentiae, absque qua peccatum omne vita coelesti in aeternum exclu-dit.

Report a mistake in this passage