Third reason: what may never be remitted may justly be forever punished—even in the just, absolutely speaking
Third proof: never-remissible, therefore justly forever-punishable.
Remission is mercy by definition—so absolutely, even for the just, God could withhold pardon of the lightest faults and punish them forever.
Latin
LXVI. Tertio peccata quae dicuntur venialia, ex se poenam aeternam mereri sic probatur, Quod potest nunquam remitti, potest in aeternum puniri, idque juste. Peccata autem quaevis, etiam levissima, in quacunque tandem persona reperiantur, ab-solute loquendo, possent nunquam remitti: quoniam peccatum quodvis, quum a Deo remittitur, ex misericordia & gratia remittitur; quod importat ipsum nomen remis-sionis. Quicquid autem Deus ex gratia & misericordia facit, id simpliciter & absolute loquendo, posset non facere: & proinde ipsis justis, simpliciter loquendo, & sine respectu ad promissiones in Evangelio gratuito factas, posset Deus ipsa levissima peccata non remittere, adeoque illa in aeternum punire.