Theological Theses · §1349 · Louis Le Blanc de Beaulieu

No remission without Christ’s satisfaction as surety under justice and wisdom

Justice and wisdom required a fitting mode: no immunity without satisfaction to avenging justice.

Only through Christ the surety’s death and passion—never without that merit in view.

Latin

IV. Non decrevit autem Deus electis suis peccata remittere, nisi modo qui deceret ejus justitiam & sapientiam. Ideoque noluit ut immunes fierent a poenis quas peccata ab ipsis admissa merentur, nisi aliqua ratione satisfaceret justitiae ipsius peccatorum vindici, & sic manifestaretur quanto odio prosequitur peccatum. Ac proinde statuit nulli peccata condonare, aliter quam interveniente morte & passione Christi filii sui, quem dedit hominibus vadem, qui in se eorum peccata susciperet, & poenas eis debitas exantlaret: gravissimos cruciatus, tum anima, tum corpore perferendo, & tandem mortem crucis maledictam & ignominiosam pro eis ultro subeundo. Nec enim ulli peccata remittuntur, aut remissa sunt unquam, nisi merito atque intuitu satisfactionis Christi, olim aliquando praestandae, & nunc suo tempore praestitae.

Report a mistake in this passage