Eternal decree to remit vs actual remission in time—do not confuse them
Eternal decree prepares every grace the elect will enjoy—including pardon.
Yet decree ≠ actual remission: God remits only by making them cease to be liable for penalty.
Latin
III. Porro Deus ab aeterno decrevit electis omnibus omnia omnino peccata remittere. Nec enim in tempore ulla gratia fruuntur, quae ipsis ab aeterno praeparata & destinata non sit. Sed multum distingui debet decretum de condonandis, sive remittendis electorum peccatis, ab actuali peccatorum illorum remissione & condonatione. Aliud est enim praestare ut electi definant reapse obnoxii esse poenis quas peccatum meretur, & aliud decretum formare de hoc ipso olim praestando. Sicut aliud est electum sanctificare, & aliud futuram ejus sanctificationem decernere. Deus autem non aliter electis peccata remittit, quam praestando ut cessent obnoxii esse poenis, ad quas peccatum eos obstringit.