Theological Theses · §1351 · Louis Le Blanc de Beaulieu

No release from wrath until sin is retracted by serious repentance joined to faith

Christ’s death frees no one from provoked wrath while he still perseveres in sin.

Eternal law: renounce sin with contrite faith, and the penalty-obligation lifts.

Latin

VI. Nemo enim propter Christi mortem & passionem cessat obnoxius esse irae divinae, quam peccata ejus provocarunt, quin prius peccata sua retractaverit ac deseruerit per seriam poenitentiam, cui juncta sit fides, per quam ad Dei misericordiam in Christo confugiat. Quippe haec est lex ab aeterno a Deo constituta, ut quicunque in peccato perseverat ad poenas peccato debitas maneat obligatus: ab illa vero obligatione immunis fiat peccator statim atque peccato renunciat, & corde contrito quaerit & implorat Dei gratiam & misericordiam.

Report a mistake in this passage