Theological Theses · §1352 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Gospel always sets faith and repentance as prior conditions of remission

Gospel never detaches pardon from prior faith and repentance—Luke 13; Acts 3:19; Prov. 28:13.

John 3: belief escapes judgment; unbelief already judged, wrath remaining.

Latin

VII. Unde est quod Evangelium perpetuo ponit fidem & poenitentiam, tanquam conditiones ad remissionem peccatorum praevias. Si, inquit Dominus Jesus, poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. Luc. 13. Et post eum Petrus Apostolus, Poenitemini & convertimini, ut deleantur peccata vestra. Act. 3. 19. Quibus consonat quod ait Salomo, Qui abscondit scelera sua non dirigetur, (seu non prosperabitur): Qui autem confessus fuerit, & reliquerit ea, misericordiam consequetur. Prov. 28. 13. Similiter haec sunt verba Christi. Qui credit in eum, nempe Dei Filium, non judicatur: qui autem non credit jam judicatus est, quia non credit in Nomen unigeniti Filii Dei. Joan. 3. Quibus consonat quod subdit eodem capite Joannes Baptista. Qui est incredulus Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

Report a mistake in this passage