Heavier vs lighter sins need different repentance—special contrition vs general humble confession
Daily lighter faults versus works of the flesh that cannot coexist with true holiness—two modes of repentance.of repentance.of repentance.
Heavier: special contrition; lighter: humble general confession of corruption (Ps 19).
Latin
IX. Non abs re autem hic fuerit observare, quemadmodum sunt quaedam peccata leviora, quibus ipsi fideles & justi nunquam in totum in hac vita carent, alia vero graviora, quae Apostolus vocat opera carnis, & quae cum vera justitia & sanctitate compati non possunt; ita quoque diversam esse rationem poenitentiae, quae ad horum, & illorum remissionem requiritur. Nam ad peccatorum istorum graviorum remissionem impetrandam, opus est speciali quoque dolore seu contritione: At pro peccatis illis levioribus, & quae Theologi vocant quotidianae incursiones, acceptatur a Deo generalis, sed humilis & seria corruptionis nostrae agnitio, adjunctam habens generalem illam deprecationem, qua utitur Propheta, Psalm. 19. Ab occultis munda me Domine. Quia delicta illa leviora multo maxima ex parte scientiam nostram fugiunt.