Heavier-sin repentance must be perfectly practical; lighter cannot be—Baron of Aberdeen
Heavier pardon requires truly practical repentance—genuine cessation, or no grace or glory.
Lighter faults cannot be fully abandoned in this life; pious salvation is not thereby lost (Baron)...
Latin
X. Praeterea poenitentia quae necessaria est, ut peccata graviora homini condonentur, debet esse perfecte practica, hoc est, exire debet in realem & actualem, ab omnibus ejusmodi peccatis cessationem. Nam si quis uno aut altero hujus generis peccato relicto, in alia subinde labatur, is neque gratiam in hac vita, nec gloriam in vita futura consequi poterit. Nam qui talia faciunt regnum Dei non possidebunt, ut pluribus in locis repetit Apostolus. Contra vero poenitentia ad peccatorum leviorum remissionem requisita, nec est, nec esse potest perfecte practica, quoad ejus generis peccata. Nam nemo sine ejusmodi peccatis vivere potest: & per consequens non periclitatur piorum salus, etsi ante finem vitae, non possint hoc peccati genus in totum effugere, ut recte observat Robertus Baronius Abredonensis in Scotiae Academia Professor. Disput. Theologica de peccato Mortali & veniali part. 1. sect. 6. num. 11. & 12.