Theological Theses · §1357 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Guilt is a relation resulting from sin by eternal law—no new temporal condemning sentence needed

Guilt = relational liability under eternal law once sin is posited—debtor while he remains in sin.

No extra temporal condemning act required; relations result from the foundation (white-wall likeness).

Latin

XII. Reatus autem ille in eo consistit, quod homo per peccatum Majestatem Divinam offendens, obnoxius sit poenis quas Deus justus judex a peccatoribus exigit. Proinde talis reatus est relatio quaedam, quae, posito peccato, in homine resultat, vi legis illius aeternae, qua statutum est ut peccator, quamdiu in peccato manet, subjaceat ejusmodi poenis, & earum debitor apud Deum existat. Nec ad reatum illum producendum opus est praeterea ulla alia Dei actione, quae in tempore ad eum terminetur; aut ut Deus singularem quandam sententiam pronunciet, qua peccator iste declaretur addictus poenis quas peccatum meretur. Relationes enim non producuntur per actus aliquos qui proxime & per se ad illas terminentur, sed ad positionem fundamenti resultant, absque ulla nova alia actione. Ut exempli gratia, statim atque paries albus hic extructus est, hoc ipso exurgit quaedam cum eo similitudo, in omnibus aliis parietibus albis, quantumcunque hinc distantibus: neque opus est alia actione, quae per se & immediate producat tales similitudines.

Report a mistake in this passage