Theological Theses · §1358 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Remission: guilt-relation ceases; reconciling relation arises by the gospel law of faith and repentance

Remission = guilt-relation ends; a reconciling, life-accepting relation rises in its place.

similar relational structure under the eternal gospel law of contrition, mercy-seeking, and living faith.

Latin

XIII. Jam vero remissio peccatorum in eo sita est, quod in homine cesset relatio illa quae reatus vocatur, & ejus loco alia exurgat, ratione cujus homo dicitur Deo reconciliatus, & a peccato absolutus. Sicut ergo reatus, posito peccato resultat, vi aeternae legis jam dictae, & in verbo Dei publicatae: ita quoque peccato per veram poenitentiam retractato atque derelicto, & posita fide actuosa, qua peccator ad Dei clementiam in Christo confugiat, cessat relatio illa per quam peccator obnoxius erat maledictioni & irae divinae, & exurgit alia per quam Deo gratus est, & ad vitam aeternam acceptus, idque vi legis alterius, qua Deus etiam ab aeterno sanxit, ut peccator omnis per veram contritionem a peccato recedens, & misericordiam divinam serio implorans, ac per fidem vivam & efficacem amplectens, immunis esset a poenis quae peccato debentur, & Deo fieret gratus & amicus, jusque ad vitam aeternam haberet: quam legem Deus quoque in verbo suo publicari curavit.

Report a mistake in this passage