‘God does not will to punish’ is ambiguous—actual remission vs decree to transfer into a non-punishable state
‘'God will not punish' has two meanings: (1) already in the order of faith and repentance → actual remission; (2) only decreed to be moved there → not yet.
Paul pre-conversion shows decree-not-to-punish without actual pardon while still in perdition.
Latin
XVI. At, inquies, cujuscunque Deus peccata punire non vult, peccata illi actu remissa sunt. Sed Deus ab aeterno non vult electorum peccata punire. Ergo electis ab aeterno peccata actu remissa sunt. Respondeo illam propositionem, Cujuscunque Deus non vult peccata punire, peccata illi actu remissa sunt, aut falsam esse, aut saltem veram solum cum distinctione. Nam duobus modis dicitur Deus nolle peccata alicujus punire. Et primo quidem, quoniam aliquis est in eo statu, in quo secundum ordinem a Deo constitutum, peccata hominis punienda non sunt. Sic Deus punire non vult peccata hominis cujus peccati poenitet, & qui Christum fide amplectitur, quia secundum ordinem a Deo constitutum, peccata hominis credentis & poenitentis punienda non sunt. Et cui Deus peccata hoc sensu punire non vult, peccata illi actu remissa sunt. Secundo dici potest Deus nolle peccata alicujus punire, quia decrevit illum in eum statum transferre, in quo secundum divinae justitiae ordinem, peccata ejus amplius punienda non erunt, licet nondum actu sit in eum statum translatus. Sic Deus nolebat punire peccata Pauli ante conversionem, quia decreverat illum per gratiam suam immutare, & efficere ut Christum, quem tum persequebatur, vera vivaque fide amplecteretur, qua ratione illum ex eo statu erepturus erat, in quo damnationi aeternae subjacebat. Falsum est autem actu remissa esse peccata illi, cujus hoc sensu & modo duntaxat Deus dicitur nolle peccata punire. Quia ille quem Deus in statum gratiae transferre decrevit, potest adhuc aliquantisper in statu perditionis haerere. Qui autem est adhuc in statu mortis & perditionis, nondum illi actu peccata remissa sunt. Uno verbo, cujuscunque Deus non vult peccata punire, peccata illi vel actu remissa sunt, si priore modo Deus ea punire nolit: Vel aliquando saltem remittenda, si solum Deus ea punire nolit posteriori modo.