Theological Theses · §1360 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Elect sins not remitted from eternity—only in time when contracted guilt is actually loosed

Decree ≠ execution: elect pardon is not eternal-actual but temporal-actual.

Guilt is contracted in time (original + actual); only then can it be actually loosed.

Latin

XV. Porro ex iis quae dicta sunt patet, Electis ab aeterno peccata remissa non esse, sed illis demum in tempore remitti. Contrarium quidem afferunt Theologi nonnulli: sed perperam confundunt Dei decretum cum ejus executione. Nam Deus ab aeterno quidem decrevit electis peccata remittere, sed in tempore tantum peccata illis actu remittuntur. Quid enim est peccata remitti, nisi actu solvi reatum mortis aeternae, qui peccatis ante contractus est? Jam autem reatum illum electi solum in tempore contrahunt: dum, scilicet, peccato originali infecti nascuntur, & postquam adoleverunt in varia peccata incidunt: adeoque reatu illo possunt actu solum in tempore solvi.

Report a mistake in this passage