Theological Theses · §1364 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Cross-payment does not actually cancel anyone’s debt until applied by faith and repentance

Surety-payment on the cross opens a mediated path; it does not automatically clear each person’s debt.

Sufficient price is ours only when faith-and-repentance apply it—until then liability remains.

Latin

XIX. At, inquies, antequam Electus aliquis credat & convertatur, Christus jam in cruce persolvit poenas peccatis illius debitas: ac proinde illarum amplius debitor non est apud Dei tribunal: nec enim amplius quis tenetur debito quod vas ejus pro illo exsolvit. Qui autem non est amplius apud Deum debitor poenae, quam peccata ejus alioqui merentur, annon actu illi peccata remissa sunt? Respondeo quod Christus pro nobis in cruce praestitit illud est, ut mediante fide atque poenitentia, possimus a Deo veniam peccatorum consequi, non obstante amplius justitia divina, cui per mortem Christi satisfactum est. Sed mortis Christi pretium nullius debitum & reatum actu tollit, nisi prius ipsi applicetur per fidem & poenitentiam. Adeoque in morte Christi habemus quidem pretium sufficiens quod pro peccatis nostris Deo offerre possimus, sed eorum nomine & reatu poenae semper rei tenemur, donec pretium illud fide amplexi nostrum fecerimus, ac tale factum Deo obtulerimus. Itaque Christi morte & passione remissio peccatorum nobis quidem impetrata est, sub conditione fidei, quae comitem habet poenitentiam & resipiscentiam: sed remissio peccatorum nobis actu concessa minime censeri debet, priusquam conditionem illam impleverimus, & mors Christi nobis fuerit per fidem applicata.

Report a mistake in this passage