Theological Theses · §1365 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Alting's two senses, and why saying sins are forgiven before faith misleads

Alting’s two senses: decree-and-cross vs efficacious application at believing.

Absolute ‘remitted before faith’ still misleads hearers toward actual granted pardon—dangerous and calumny-prone.

Latin

XX. Et certe non alia mens videtur esse illorum ipsorum Theologorum, qui dicunt prius nobis peccata esse remissa, quam credamus. Nam eorum nonnulli, ut inter alios Henricus Altingius, observant peccata nostra deleta dici posse duobus modis: primo quoad decretum Dei, & mortem Christi ex decreto illo jam obitam: Secundo vero quoad efficacem applicationem, tum ex parte Christi donantis remissionem peccatorum, tum ex parte credentium fide eam accipientium. Et primo quidem modo peccata nostra deleta & remissa esse, priusquam credamus; secundo modo vero non nisi quum actu credimus, illa deleri & remitti. Sed certe hoc non sufficit, ut simpliciter & absolute dicamus peccata nobis esse remissa ante fidem. Quum enim audimus nobis remissa esse peccata, statim in mentem nobis venit remissio peccatorum non decreta solum & sub certa conditione impetrata, sed actu concessa atque applicata. Ac proinde sic loqui periculosum est, nec satis accuratum, & calumniae non parum obnoxium. * Locor. comm. part. 2. Controv. 2. de Fide Justif. contra Samosatenianos.

Report a mistake in this passage