Theological Theses · §1367 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Future-sin blanket remission would call David pardoned while compounding adultery and Uriah’s murder

No repentance of uncommitted sin → no remission; persevering sinners stay bound.

Blanket future-pardon would bless David mid-adultery and Uriah-plot—against 1 John and Christian sense.

Latin

XXII. Praeterea neminem poenitere potest peccati quod nondum admissum est. Sed sine poenitentia peccatum remitti non potest, & ut aliquis peccati veniam a Deo impetret, necesse est ut prius peccati poenitentia ducatur. Neque potest aliquis solvi reatu peccati illius in quo perseverat, & a quo recedendi propositum non habet. Sed si peccata omnia futura simul remittuntur ei qui se ad Deum convertit, homini qui semel ad Deum conversus est omnia peccata, quantumlibet gravia, in quae postea labitur, censeri debent illi remissa esse, etiam quum illa committit, & tantum a vera poenitentia abest, ut peccatum peccato graviori cumulet. Exempli gratia, censeri debebit remissum fuisse Davidi adulterium cum uxore Uriae, etiam quum non solum in adulterio illo persistebat, sed ipsius Uriae mortem machinabatur, & illum in ebrietatem impellere tentabat, & proditorie illi blandiebatur. Adeoque dicendum erit, Davidem in eo statu non fuisse morti aeternae obnoxium, sed acceptum Deo ad vitam aeternam, & idoneum qui regnum coelorum ingrederetur, & ita falsum esse, quod Scriptura per os Joannis pronunciat, Qui non diligit manet in morte. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. Nisi quis dicere velit, Davidem proximum suum sicut ad salutem oportet dilexisse, dum uxorem ejus constuprabat, & injuste mortem illi moliebatur. Aut peccata illi actu esse remissa, qui tamen manet mortis aeternae reus, & merito suo vita aeterna excludendus, si mors illum deprehenderet: a quibus abhorret communis Christianorum sensus.

Report a mistake in this passage