Theological Theses · §1368 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Union with Christ covers sins retractable by present faith-repentance—not sins not yet incurred

Faith-union applies Christ’s sufficient price to sins already incurred and sincerely retracted.

Not to unincurred futures; no absolute ‘paid in Christ’ without the condition-acts for that sin.

Latin

XXIII. Verum hic dicet aliquis, Quicunque per veram fidem & poenitentiam ad Deum se convertit, hoc ipso unitur Christo, tanquam membrum capiti, & fit unum cum Christo corpus, adeoque censetur in Christo passus & mortuus, & in eo lytrum sufficiens pro peccatis suis omnibus dependisse. Qui autem lytrum sufficiens solvit debito suo manet exsolutus: nec potest amplius esse poenae luendae reus, qua in re peccatorum remissio sita est. Respondeo Christi mortem & passionem, quum illi per fidem unimur, ita nostram fieri, ut censeamur in eo pretium sufficiens solvisse pro peccatis omnibus quorum hactenus rei sumus, & quae per poenitentiam veram atque synceram retractavimus & deseruimus: non vero pro peccatis illis quorum adhuc rei non sumus, & ratione quorum remissione nondum indigemus, & de quibus nondum etiam potuimus agere poenitentiam, sine qua nullius peccati remissio propter Christi mortem conceditur: cum remissionem illam non aliter Christus nobis meruerit, quam sub conditione fidei & poenitentiae, per quam nobis meritum Christi applicandum est. Unde sequitur nos dici non debere absolute pretium sufficiens in Christo solvisse pro aliquo peccato, nisi per necessarios actus fidei & poenitentiae impleverimus illius respectu conditionem illam sub qua pro nobis Christus satisfecit, & remissionem illius promeruit.

Report a mistake in this passage