True Roman doctrine on images is drawn from general Councils, universal practice, and common doctor-consensus
Three wells yield Rome’s real teaching on images: general Councils Rome owns, her universal practice, and the received doctors’ consensus.
What those three agree on may safely be called Roman dogma.
Latin
II. Ut autem certo habeatur, quae sit vera doctrina Ecclesiae Romanae de cultu imaginum, primo consulenda sunt Concilia quae apud ipsam habentur pro generalibus, & a Pontifice Romano probatis. Praeterea videndum est quae sit Universalis & apud omnes recepta Ecclesiae istius praxis. Denique examinandum est quid ea de re statuat communis doctorum in ea receptorum consensus. Nam ex tribus hisce fontibus hauriri potest vera & genuina Ecclesiae Romanae doctrina. Ac tanquam fidei Romanae dogma tuto haberi potest quod est in Generalibus Ecclesiae Romanae Conciliis definitum, quod firmat ejus praxis Universalis, & quod communi consensu Doctores illius tenent & amplectuntur.