Many in Rome deny image-adoration and call the charge a Protestant calumny—so the true Roman doctrine must be sought
Many Romans—lay and some doctors—deny they adore images and call the charge a calumny.
They claim their Church gives adoration-cult only to the one true God.
So Le Blanc will dig out Rome’s real doctrine on image-cult, lest Reformers be falsely blamed for inventing it.
Latin
I. In Ecclesia Romana permulti, praecipue qui sunt de plebe cordatiores, & Doctores etiam nonnulli, queruntur se calumniam pati, quum dicuntur a Protestantibus imagines Dei Christique, & etiam sanctorum mortuorum adorare, ac profitentur non tantum se, sed Ecclesiam quoque suam ab hac adoratione esse alienissimam, nec eam cultum adorationis rei ulli omnino deferre, quam uni soli vero Deo. Igitur operae pretium duximus diligenter inquirere in veram Ecclesiae & Scholae Romanae doctrinam circa imaginum cultum & adorationem, tum ne quis ipsi sententiam alienam affingat, tum etiam ut pateat an merito Reformati calumniae accusentur, quum Ecclesiae Romanae adorationem imaginum tribuunt.