Theological Theses · §1375 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Nicaea II’s fathers distinguish adoration from mere veneration—and call hypocrites those who venerate but refuse to adore

The Synod’s adoration is more than bare veneration.

Those who say they venerate images but will not adore them are branded hypocrites who insult the saints.

Latin

VI. Porro Patres istius Synodi adorationem illam, quam imaginibus deferendam putant, a veneratione distinguunt, tanquam quae plus aliquid importet quam simplex veneratio. Etenim damnant illos qui se quidem imagines venerari confitentur, sed tamen illas adorare recusant. Ut videre est Actione quarta, ubi post Lecta quaedam verba Anastasii Episcopi Theopolitani, sic loquitur Tharasius Patriarcha, Omnes igitur qui sacras imagines se venerari confitentur, adorationem autem recusant a sancto Patre tanquam hypocritae redarguuntur. Nam cum vere adorationem, quod est honoris symbolum recusant, contrarium facere cognoscuntur, nimirum sanctis convitia dicere. Tomi jam citati pag. 335.

Report a mistake in this passage