Yet Nicaea II reserves latria—faith, hope, trust, invocation—to the one true God alone
The same Council walls off ‘latria’—inward faith, hope, trust, invocation—as God’s peculiar cult.
Tarasius: we adore images, yet we refer latria and faith only to the one true God.
Latin
VII. Caeterum, Concilium istud accurate distinguit adorationem quam jubet imaginibus deferri, a cultu quodam quem Deo vult esse peculiarem; quem cultum quandoque Latriam simpliciter, & quandoque etiam Latriam in spiritu vocat, quia, scilicet, praecipue in internis actibus fidei, spei, fiduciae, invocationis, & similibus consistit. Sic Tharasius post citata verba, quibus litteris Adriani Papae consentire se profitetur, & cum eo imagines Christi, Deiparae Virginis, & Sanctorum adorare, immediate subjungit, Sed apertis verbis testamur nos duntaxat in unum Deum verum latriam & fidem nostram referre & reponere.