Theological Theses · §1377 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Anastasius: ‘adore’ need not mean latria—Moses adds ‘only’ to latria-service, not to bare adoration

Anastasius: do not stumble at the word ‘adore’—we even ‘adore’ men and angels without giving divine latria.

Moses’ ‘alone’ (Deuteronomy 6:13; Matthew 4:10) binds latria-service to God, not the bare verb ‘adore.’

Latin

VIII. Similiter Actione quarta referuntur & probantur verba Anastasii Episcopi Theopoleos, Nemo autem offendatur in adorationis vocabulo. Siquidem & homines, & sanctos Angelos adoramus, non autem quod latreian hoc est, divinum cultum exhibeamus. Inquit enim Moses: Deum tuum adorabis, & illi soli latreian praestabis: quo loco diligenter observabis, qua ratione posteriori dicto, nimirum Latriae, adjecit soli, adorabis vero, hoc ipsum non est appositum. Quamobrem adorare licet: Latria vero nequaquam: neque etiam licebit proskunein quod est proprie Deum adorare.

Report a mistake in this passage