Image-adoration is called ‘honorary’—outward honor-signs; refuse them and you are a hypocrite even if you claim to ‘venerate’
They brand image-adoration ‘honorary’—an outward emphasis of honor, not latria.
Kiss, bow, and the other signs are required; refuse them while claiming ‘veneration’ and you are still a hypocrite.
Latin
X. Istam autem adorationem quam imaginibus deberi existimant, & a cultu latriae distinguunt, honorariam vocant, & docent esse honoris emphasim, seu demonstrationem, prout habetur in verbis Anastasii Episcopi Theopoleos, jam supra memoratis, Quid enim aliud est, inquit, quam honoris alicui exhibiti, veluti emphasis adoratio? Istam autem honorationis emphasim constituunt in externis quibusdam honoris signis atque testimoniis, quae si quis imaginibus Christi & sanctorum deferre recuset, illum habent pro hypocrita, etiamsi alioqui eas se venerari, id est, reverenter habere profiteatur. Ut videre est in Tharasii verbis, quae subjuncta sunt verbis Anastasii, & supra fuerunt a nobis relata.