Nicaea II names the honor-signs: kisses, embraces, lights, incense—honor passes to the prototype
Nicaea II lists kisses, embraces, lights, and incense as the honor owed to images.
Images stand in churches not only to remind, but to receive honorary adoration (not latria).
Honor paid to the image ‘results’ upon the prototype.
Latin
XI. Quae vero sint ista honoris testimonia, Imaginibus Christi & sanctorum debita, Synodus explicat variis in locis. Nempe, juxta ipsam, talia sunt, oscula, amplexus, item luminarium & suffituum oblatio. Istud colligere est ex iis quae leguntur in Synodi definitione, quae habetur initio actionis septimae. Ubi docet Jesu Christi, Deiparae Virginis, & omnium Sanctorum imagines dedicandas & collocandas in templis, & aliis locis publicis & privatis, non solum ut per hanc imaginum pictarum inspectionem, omnes qui contemplantur, ad prototyporum memoriam, & recordationem, & desiderium veniant, sed etiam ut illis salutationem & honorariam adorationem exhibeant, non, inquit, secundum fidem nostram, veram latriam, quae solum divinae naturae competit: sed quemadmodum typo venerandae & vivificantis crucis, & sanctis Evangeliis, & reliquis sacris, oblationibus suffituum & luminarium reverenter accedimus, quemadmodum veteribus erat in consuetudine adductum est. Imaginis enim honor in prototypum resultat, & qui adorat imaginem in ea quoque adorat descriptum argumentum. Tomi jam citati pag. 386.