Theological Theses · §1382 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Constantinople VIII (869): Christ’s image to be honored like the Gospels—refuse adoration and miss His face at the Second Coming

The ‘eighth’ Council ranks Christ’s image with Gospel-veneration: paint teaches as syllables teach.

Refuse to adore Christ’s image, and you are cursed not to see His face at His return.

Greek Gospel-book rites explain the parallel.

Latin

XIII. Doctrinam istius Synodi confirmat Concilium quod octavum Generale dicitur, celebratum, ut diximus, in urbe Constantinopoli, anno Christi 869. Nam Actione decima hic est tertius ejus Canon. Sacram Domini Nostri Jesu Christi effigiem, eadem qua sancta Evangelia veneratione colendam statuimus. Quemadmodum enim per syllabas ex Evangelio pronunciatas salutem consequuntur omnes, ita per imagines arte coloribusque pictas & expressas, docti juxta & indocti ex objecta re utilitatem capiunt. Quaecunque enim in syllabis oratio, hoc in coloribus pictura docet & repraesentat. Ergo quicunque Christi salvatoris imaginem non adorat, is in secundo Christi adventu non videat ipsius faciem. Eadem ratione intemeratae genitricis ejus effigiem, Sanctorumque Angelorum, quemadmodum illos sacrarum literarum paginae describunt, ac divorum omnium veneramur & adoramus. Qui aliter sentiunt Anathema sunto. Quod autem Concilium istud imagines, ratione cultus & venerationis, cum Evangelio comparat, respicit morem Graecorum, qui ipsum codicem Evangeliorum certis ritibus colunt & adorant, ut fit de imagine Crucis.

Report a mistake in this passage