Trent Session 25: keep images; honor them by kiss and bow—honor passes to prototypes; no divinity or trust in the image itself
Trent Session 25 keeps Christ’s and the saints’ images in churches and bids due honor—kiss, bare head, prostration.
No divinity or trust is to be pinned on the wood; honor is referred to the prototypes (Nicaea II).
Latin
XIV. Denique priorum istorum Conciliorum decretis subscribit & consentanea sancit Tridentina Synodus, docens quidem imaginibus non inesse divinitatem, vel virtutem aliquam, propter quam sint colendae; nec etiam in eis fiduciam esse figendam: sed tamen illis venerationem & honorem deberi, illasque osculandas, & coram eis caput aperiendum, & procumbendum esse; quoniam honor qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, quae illae repraesentant: ut per imagines Christum ipsum adoremus, & sanctos quorum illae similitudinem gerunt. Synodi istius verba sunt Sessione vigesima quinta, Imagines porro Christi, Deiparae Virginis, & aliorum sanctorum, in templis praesertim habendas & retinendas, eisque debitum honorem & venerationem impertiendam, non quod credatur inesse aliqua in eis Divinitas, vel virtus, propter quam sint colendae: vel quod ab eis sit aliquid petendum, vel quod fiducia in imaginibus sit figenda: veluti olim fiebat a gentibus, quae in idolis spem suam collocabant: sed quoniam honor, qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, quae illae repraesentant: ita ut per imagines, quas osculamur, & coram quibus caput aperimus & procumbimus, Christum adoremus; & sanctos quorum illae similitudinem gerunt, veneremur, id quod Conciliorum, praesertim secundae Nicenae, decretis contra imaginum oppugnatores est sancitum.