What that adoration really is is clearest from Rome’s solemn universal temple-practice, approved or silently allowed by pastors and Pope
Rome’s real image-adoration is best read from her public temple practice.
Bishops, pastors, and Pope either approve or stay silent while the people make it part of piety.
Latin
XVI. Verum quae & qualis sit illa adoratio quae, juxta mentem Ecclesiae Romanae, imaginibus Christi & Sanctorum debetur, certius colligi non potest quam ex istius Ecclesiae praxi solenni & universali. Hoc autem nomine merito donandus est cultus ille, qui in templis Ecclesiae Romanae imaginibus palam exhibetur, scientibus & videntibus omnibus, ac per solennes quasdam & publicas ceremonias, in quibus plebs Romana pietatis suae partem constituit; non repugnantibus, nec improbantibus Pastoribus ordinariis, nec Episcopis, neque Papa; sed contra cum multorum Doctorum & Episcoporum expressa approbatione, & aliorum tacito consensu; quandoquidem ea de re silent, neque quicquam contra proferunt.