Sum of Roman Councils: relative honorary adoration is owed—kiss, bow, incense—not latria; ask nothing from the image
Roman Councils agree: images are owed cult—kiss, salute, bow, incense, lights—and may be called ‘adoration.’
But only subordinate adoration referred to the prototype—not latria, not petitions, not trust or divinity in the image.
Latin
XV. Ex quibus manifestum est, juxta doctrinam Ecclesiae Romanae, & Conciliorum illius placita, primo cultum aliquem, honorem & venerationem imaginibus Christi & sanctorum deberi. Secundo cultum illum legitime exhiberi imagines osculando, salutando & amplectendo, coram eis procumbendo, & caput aperiendo, ac ipsis offerendo suffitus & luminaria. Denique cultum illum adorationis voce recte exprimi. Non tamen imagines ut Deos adorandas esse, & cultu latriae colendas, id est, adoratione summa & absoluta, quae uni vero Deo reservanda est; sed adorationem quae illis exhiberi debet, subalternam esse sive relativam, & referri ad prototypa, atque in eis terminari. Adeoque ab imaginibus nihil esse petendum, nec ponendam esse in iis fiduciam, nec ullam divinitatem & virtutem iis tribui debere.