Theological Theses · §1394 · Louis Le Blanc de Beaulieu

John XXII’s Veronica prayer (with huge indulgences) is aimed at Christ’s face-image on the sudarium, asking it to purge and lead to the blessed

John XXII’s indulged Veronica prayer is directed to the sudarium face-image itself—asking the ‘holy face’ / ‘blessed image’ to purge, enlighten, and bring the devout to Christ’s pure face.

Latin

XXV. Reperitur & Oratio quaedam, quae fertur a Johanne Papa XXII. edita, cum concessione indulgentiarum decies mille dierum illam devote dicentibus, inspiciendo Veronicam, ad quam oratio illa dirigitur. Vocatur autem Veronica effigies quaedam vultus Christi impressa Sudario, quod in aede Sancti Petri Romae asservari dicitur, ut etiam in quadam civitate Hispaniae, teste Marineo Siculo libro quinto de rebus Hispanicis. Ista vero Imago Veronica dicitur nomine mulieris, a qua Sudarium traditur faciei Christi sanguine & sudore aspersae admotum esse, & vultus ejus effigiem in se retinuisse. Porro sic se habet oratio illa quae legitur in libro qui Antidotarius animae inscribitur. Salve Sancta facies Nostri Redemptoris, In qua nitet species divini splendoris, Impressa panniculo nivei candoris, Dataque Veronicae signum ob amoris. Salve decus saeculi, speculum Sanctorum, Quod videre cupiunt spiritus coelorum; Nos ab omni macula purga vitiorum, Atque nos consortio junge beatorum. Salve vultus Domini imago beata, Ex aeterno munere mire decorata: Lumen funde cordibus ex vi tibi data, Et a nostris sensibus tolle colligata. Salve robur fidei nostrae Christianae, Deliruens haereticos qui sunt mentis vanae: Horum auge meritum qui te credunt sane. Salve nostrum gaudium in hac vita dura, Labili & fragili, cito peritura: Nos deduc ad propria, O felix figura, Ad videndum faciem quae est Christi pura.

Report a mistake in this passage