The Pontifical's cross blessing gives the cross a power Trent denies
Trent denies inherent virtue in images; yet Pontifical cross-blessing asks Christ to load a new stone/metal cross with true-Cross holiness so its ‘merit’ cleanses souls—and the Veronica prayer already ascribed light-giving power to an image.
Latin
XXVI. Praeterea Concilium Tridentinum statuit non esse credendum, imaginibus inesse virtutem aliquam, propter quam sint colendae. Sed contrarium supponit Ecclesiae Romanae praxis, non tantum in illa modo descripta oratione, in qua imagini vultus Christi tribuitur vis per quam lumen fundat cordibus, sed in aliis etiam, quae in Ecclesia illa sunt magis solennes atque usitatae. Nam cum Episcopus benedicit crucem ex lapide, vel metallo, ad Christum Dominum nostrum orationem habet, quae Pontificali Romano inserta est, titulo de benedictione novae crucis. In qua oratione opponens veram crucem cui Christus affixus est, cruci isti ex metallo vel lapide, A Christo Domino petit, ut crucem illam consecrandam, verae suae crucis sanctitate sanctificet, ac praestet ut merito crucis istius lapideae, vel argenteae, animae famulorum Christi omni careant perpetrato peccato. Orationis verba sunt, Nullum tibi debitum amplius munus est, quam quod tibi tunc corporis dedicavit affixio, nec tibi est magis familiaris oblatio, quam quae familiari manuum tuarum extensione sacrata est. Illis ergo manibus hanc crucem accipe, quibus illam amplexus es; & de sanctitate illius hanc sanctifica; & sicuti per illam mundus expiatus est a reatu, ita offerentium famulorum tuorum animae devotissimae hujus crucis merito, omni careant perpetrato peccato.