Papal consecration of wax Agnus Dei images begs God to give them power against devil, storm, plague, and epilepsy
Wax Agnus Dei tokens—symbolic ‘Lamb’ images—are consecrated with papal prayers that they receive power against demons, storms, plague, and epilepsy (cf. John 1:29).
Latin
XXVIII. Idem dico de cereis illis imagunculis, quae agnus Dei vulgo nominantur, & quas Papa consecrare solet anno primo sui Pontificatus, & etiam post, septimo quoque anno, ut sint symbolicae quaedam imagines Domini nostri Jesu Christi, qui est verus Dei Agnus qui tollit peccata mundi. Nam Papa, dum illas consecrat, multis iteratis precibus Deum rogat, ut imagines illae virtutem accipiant contra diabolicas versutias, contra tempestates, contra pestem, contra morbum caducum, aliaque mala atque incommoda. Ut videre est in libro sacrarum ceremoniarum capite cui titulus est de consecratione Agnus Dei. Ubi inter plures alias orationes similes, una est in qua Papa quaedam praefatus sic Deum alloquitur, sicut ille Agnus de cujus sanguine postes & superlimina domus liniebantur, immolatus, populum tuum a persecutione Aegyptiaca, media nocte liberavit: & quemadmodum ille Agnus innocens tua voluntate immolatus in ara crucis Jesus Christus filius, Protoplastum nostrum de diabolica potestate eripuit, sic isti agni immaculati virtutem accipiant, quos consecrandos offerimus in conspectu Divinae Majestatis tuae. Tu eos benedicere, sanctificare, & consecrare digneris, ut tua larga benedictione sanctificati eandem virtutem accipiant contra omnes Diabolicas versutias, & fraudes maligni spiritus.