Theological Theses · §1398 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Urban V’s verses with Agnus Dei gifts claim the wax lamb repels lightning, breaks sin, guards childbirth—so these imagelets escape Trent’s ‘no virtue’ class

Urban V’s gift-verses treat the wax Agnus as lightning-ward, sin-breaking, and childbirth-guarding.

On the Pope’s own mind, such imagelets sit outside Trent’s ‘images have no cult-virtue’ rule—or expose its hollow edge.

Latin

XXIX. Urbanus vero Papa V. plane confidebat orationem suam exauditam fuisse, cum ad Imperatorem Graecorum misit tres Agnus Dei, cum hisce versibus, qui sunt in fine capitis jam citati transcripti. Balsamus & munda cera, cum Chrismatis unda Conficiunt Agnum, quod munus do tibi magnum, Fonte velut natum per mystica sanctificatum. Fulgura de sursum depellit, omne malignum Peccatum frangit, ut Christi sanguis, & angit. Praegnans servatur, simul & partus liberatur, Dona defert dignis, virtutem destruit ignis. Portatus munde, de fluctibus eripit unde. Quae cum ita sint, juxta mentem Papae, qui Ecclesiae Romanae caput est, excipiendi sunt illi agni cerei de numero imaginum, quibus Concilium Tridentinum declarat, nullam inesse virtutem, propter quam colendae sint.

Report a mistake in this passage