Theological Theses · §1407 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Third distinction: honor proprie vs improprie—legate, funeral statue; from Bellarmine

Third cut: proper vs improper honor.

Proper: honored by reason of itself; improper: honored in another's place — legate for the king; funeral statue for the corpse.

Bellarmine, De Ecclesia triumphante II.20, is the source for all three distinctions.

Latin

XXXVIII. Tertio notant posse aliquid honorari proprie, vel improprie. Id, ut aiunt, proprie dicitur honorari, quod vere ratione sui ipsius honoratur. Improprie dicitur honorari, quod honoratur loco alterius. Legatus Regis aliquando honoratur ut legatus, & tunc ipse proprie honoratur, licet propter alium honoretur: aliquando honoratur loco Regis, honore proprio Regibus, & tunc ipse improprie honoratur, proprie autem Rex in ipso tunc honoratur. Id clarius apparet cum funus celebratur absente corpore, circa statuam, & fiunt erga statuam omnia quae circa corpus fierent, &c. Quae distinctiones omnes sunt Bellarmini libro secundo de Ecclesia triumphante capite vigesimo.

Report a mistake in this passage