Question: are images adored properly or only improperly? Some older Scholastics say only improperly
Roman School question: proper or only improper adoration of images?
Some older Scholastics allow kiss, prostration, and honor-signs, yet call that adoration improper or abusive—acts toward images terminate on the prototype, not the image.
Latin
XXXIX. His ita observatis quaeritur in Schola Romana An Imagines sint proprie adorandae, an vero solum improprie? Et fuerunt inter veteres Scholasticos nonnulli qui fatentur quidem imagines aliquo modo adorandas esse, & licitum esse eas osculari, & coram iis procumbere, & circa illas alia honoris signa exercere, non tamen per hoc imagines proprie, sed improprie tantum & abusive adorari: quia, scilicet, actiones illae, quanquam circa imagines fiant, non tamen fiunt in honorem imaginum, sed in honorem prototypi, nec imagines sunt terminus ad quem refertur illa adoratio.