Agreement that images are adored properly—but split on whether the image alone can be integral object
Recent Schoolmen agree images are properly adored, but quarrel over the mode.
All say images are not adored for themselves but for the exemplar.
The live question: can the image alone be an integral, proximate object of a distinct adoration—like a legate honored for the king yet with his own inferior honor?
Latin
XLI. Sed quamvis recentiores in eo consentiant, imagines proprie & vere adorandas esse, nihilominus inter eos controvertitur quis sit illius adorationis modus atque ratio. Fatentur quidem illi omnes imagines non debere adorari propter se, sed tantum propter exemplar quod repraesentant, & cujus similitudinem gerunt. Sed quaestio est, An, licet imago propter exemplar adoretur, tamen per se, & in se possit esse integrum objectum adorationis, ita ut adoretur adoratione diversa ab ea qua ipsum exemplar adoratur, & quae sic terminetur in ipsam imaginem, ut ejus materia proxima & immediata sit imago sola, non autem exemplar. Quemadmodum Legatus Regis honoratur propter Regem cujus nomine Legationem obit, sed tamen potest & solet honorari, honore cujus ipse terminus proximus est, & quo Rex, directe saltem, non honoratur, ac proinde qui est diversus ab eo, & inferior eo quo Rex ipse honorandus est.