Theological Theses · §1411 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Vasquez rejects image-alone adoration as superstitious—must co-venerate the prototype

Vasquez brands image-alone adoration superstitious: a rational creature must not subject itself to an irrational one.

An image without its prototype cannot lawfully be adored; the adorant must also venerate the exemplar in and through the image as terminus.

Cited: Vasquez on ST III, disp. 108, c. 3.

Latin

XLII. Quidam, ut Gabriel Vasquez, hunc adorationis modum tanquam superstitiosum & stultum rejiciunt, quia, videlicet, stultum est creaturam rationalem se subjicere creaturae irrationali, & servam illius sese exhibere. Adeoque pertendunt imaginem per se, sine prototypo, vel ab eo separatam adorari licite non posse: Non solum quia necesse est propter exemplar, tanquam propter rationem remotam, sicut legatum propter Regem, imaginem coli: sed quia qui imaginem adorat, in ea quoque, & per eam, exemplar, ut terminum, & materiam proximam venerationis, venerari debet. Quae sunt verba Gabrielis Vasquez, tomo primo in tertiam Thomae disputat. 108. cap. 3.

Report a mistake in this passage