Bellarmine: images receive only a lesser worship by analogy
What genus of cult terminates on the image alone? Bellarmine: an imperfect, analogical cult.
Images get neither proper latria, hyperdulia, nor dulia—those belong to intelligent natures—but inferior reductive analogues keyed to what they represent.
Cited: De Ecclesia triumphante II.25.
Latin
XLVI. Inter hos vero Theologos, qui docent imagines adorari posse, non adorato simul exemplari, & peculiari cultu qui in ipsas terminetur, quaeritur Cujus generis sit cultus ille & quo nomine vocandus. Juxta Bellarminum. Cultus, qui per se, proprie debetur imaginibus, est cultus quidam imperfectus, qui analogice & reductive pertinet ad speciem ejus cultus qui debetur exemplari. Rem autem sic explicat ipse. Imaginibus non convenit proprie nec latria, nec hyperdulia, nec dulia, nec ullus alius eorum qui tribuuntur naturae intelligenti. Non enim est capax res inanima, & rationis expers ejusmodi cultuum: sed cultus quidam inferior & varius pro varietate imaginum. Itaque imaginibus sanctorum non debetur proprie dulia, sed cultus inferior, qui dici potest dulia secundum quid, vel dulia analogice, sive reductive. Similiter imaginibus Beatae Virginis non debetur hyperdulia simpliciter, sed hyperdulia secundum quid, sive analogice & reductive. Denique imaginibus Christi non debetur latria vera, & simpliciter, sed cultus sine comparatione inferior, qui tamen reducitur ad latriam, ut imperfectum ad perfectum. De Ecclesia triumphante lib. 2. cap. 25.