Theological Theses · §1416 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Puteanus: image of Christ alone gets relative latria, not absolute

Puteanus's line: when Christ's image alone is the material object, the latria owed is relative, not absolute.

Absolute latria tracks uncreated excellence in the thing; respective latria tracks excellence only by relation.

Latin

XLVII. Juxta alios vero simpliciter dicendum est, Imagini Christi, cum adoratur sola, & seorsim ab exemplari, deberi quidem latriam, sed relativam, non autem absolutam. Haec est enim Puteani conclusio prima ad articulum tertium quaestionis vigesimae quintae modo citatae. Quando objectum materiale adorationis nostrae est sola imago Christi, & ratio adorandi solus Christus, per imaginem istam repraesentatus, adoratio haec non est proprie adoratio latriae, aut, ut alii loquuntur, non est adoratio latriae absoluta. Caeterum adoratur latria absoluta quod adoratur propter excellentiam increatam, quae reipsa est in re quae adoratur. Adoratur autem latria respectiva quod adoratur quidem propter excellentiam increatam, verum quae reipsa non est in re quae adoratur, sed ad quam res illa habitudinem aliquam & relationem habet.

Report a mistake in this passage