Theological Theses · §1418 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Further question: one act adorning image and exemplar together? Peresius and Catharinus deny

Next quarrel: can one act adore image and exemplar together as one mental object?

Peresius de Ayala and Ambrosius Catharinus say no—image-adoration is always a distinct act from exemplar-adoration.

Latin

XLIX. Praeterea quaeritur inter Doctores Ecclesiae Romanae An uno & eodem adorationis actu imago & exemplar simul adorari possint & debeant, nempe dum consideratur exemplar tanquam imagine vestitum, imago vero ut exemplar continens, & ipso velut animata; ita ut in adorantis mente imago & exemplar unum quid constituant. Hunc Imagines adorandi modum quidam ex Doctoribus Scholae Romanae non agnoscunt, & imaginis adorationem existimant semper actum esse diversum ab eo quo ipsum exemplar adoratur. Quae est opinio Martini Peresii de Ayala libro de Traditionibus ubi de cultu imaginum agit, & Ambrosii Catharini opusculo singulari de adoratione imaginum, ut testantur Vasquez & Suarez disputationibus saepius jam citatis.

Report a mistake in this passage