Suarez: one act can adore prototype in the image via representative presence
Majority Roman line (Suarez): one act can adore image-for-prototype and prototype-in-image together as adequate object.
The image does not really contain the prototype, but contains it in representative being—so the mind takes both as one without mistaking paint for Christ.
Latin
L. At vero contra plurimi Ecclesiae Romanae Doctores in ea sunt sententia, imaginem adorari posse & debere eadem adoratione cum exemplari, ita ut imago propter prototypum, & prototypum in imagine adoretur uno eodemque actu, cujus objectum adaequatum sint exemplar & imago simul. Hanc sententiam prolixe tuetur & explicat Franciscus Suarez, tomo primo in tertiam Thomae, disputatione quinquagesima quarta jam saepe memorata. Ubi, ut clarius mentem suam exponat, observat imaginem, quamvis in se revera non contineat prototypum, secundum proprium esse reale illius, continere tamen in esse repraesentativo: Unde fit ut homo, proposita hujusmodi imagine, ipsum exemplar apprehendat, ac si revera in illa adesset, & per modum unius utrumque simul concipiat: ea igitur posita apprehensione, animum adorantis, uno adorationis motu, primario in exemplar, concomitanter vero in imaginem ferri, quam deosculando Christum ipsum adorat; non per deceptionem, quia non judicat imaginem esse Christum, sed per simplicem ac vivam repraesentationem exemplaris in imagine, ac si adesset.