Suarez counters: interior submission also terminates on the image in the one joint act
Suarez answers Vasquez: in the joint act, interior submission terminates on the image too—not only the sensible mark.
One interior-and-exterior act adores prototype-in-image and image-for-prototype as one object, truly and properly—not merely abusively.
Latin
LV. Contra vero Franciscus Suarez, quando uno eodemque actu, imago cum exemplari conjunctim adoratur, pertendit non tantum exterius submissionis signum, sed ipsam quoque internam animi submissionem ad imaginem terminari, & submissionem illam non exemplar solum respicere, sed ipsam etiam cum exemplari imaginem: ita ut illius adorationis totius & integrae, objectum sit imago, non vero ejus duntaxat quod in illa adoratione exterius & sensibile est. Dicendum est, inquit, posse recte fieri, ut prototypum in imagine, & imago propter prototypum, uno actu interiori, & exteriori adoretur. Tom. 1. in 3. Tho. disp. 54. Sect. 3. Et ibidem addit; quum aliquis imaginem & prototypum per modum unius objecti apprehendit, hominem ferri ad colendum illud objectum, sicut unico corporis motu, ita etiam unico voluntatis actu: neque oportere in tali actu rationes formales distinguere. Postea vero inde infert, per hanc adorationem, adorari etiam imaginem, non solum actu externo, qui ad adorationem non sufficit, sed etiam interiori motu & intentione adorantis, atque non ita abusive tantum, sed vere ac proprie.