Does the interior affect terminate on the image too? Vasquez: only the exterior mark does
Follow-up: when one act covers both, does the interior affect terminate on the image too?
Vasquez: only the exterior mark terminates on the image; the interior affect aims at the exemplar alone, and the mark is transmitted to it (
Latin
LIV. Rursus ergo quaeritur, An quum imago & exemplar simul uno eodemque actu adorationis coluntur, utraque pars istius actus, id est, tam interior submissionis affectus, quam ejus nota exterior, non ad solum exemplar, sed ad imaginem quoque pertineat, atque terminetur? Et quidem Vasquez, conformiter fundamento ab eo posito, existimat, quum Imago & exemplar simul adorantur, solam exteriorem notam submissionis ad imaginem pertinere, atque ad eam terminari; interiorem vero submissionis affectum circa solum exemplar versari, & illud solum respicere. Nam Capite septimo saepius dictae Disputationis 108, ex variis Conciliorum & Patrum testimoniis manifeste colligi dicit, unam eandemque adorationem esse imaginis, & exemplaris, non sicut quidam Theologi putant, sed ita ut unus sit affectus submissionis, qui in solum exemplar feratur: nota autem exterior illius, solum imaginem respiciat, & per illam ex affectu illo submissionis, cogitatione, & desiderio, in ipsum exemplar transmittatur.