Bellarmine's first escape from idolatry: improper latria when the mind stays fixed on the exemplar alone
How can image-latria avoid idolatry? Bellarmine's first route: improper latria.
Mind fixed only on the exemplar while Good-Friday crucifix rites use the image as stand-in—latria properly goes to Christ alone, improperly said of the image.
Latin
LVII. Quomodo vero imago latria adorari possit, neque tamen in eo committatur crimen idololatriae, variis modis ostendere conantur Scholae Romanae Theologi. Et primo quidem dicit Bellarminus, imaginem quandoque vicem gerere exemplaris, & ea quae fierent circa ipsum exemplar, si adesset praesens, fieri circa imaginem, mente tamen unice defixa in exemplari, non in imagine, & tunc dici posse imaginem coli eodem cultu quo exemplar, non proprie tamen, sed improprie. Sic ex illius mente in die parasceves, seu feria sexta ante Pascha, cum crucifixus paulatim detegitur, & adorandus proponitur, multa quae pertinent ad latriae cultum, circa imaginem crucifixi fiunt; sed omnia illa per imaginem ipsi Christo vero exhiberi intelliguntur: tunc autem proprie loquendo honor ille latriae non defertur imagini, sed soli exemplari: tamen improprie dici potest ipsa etiam imago latria honorari.