Bellarmine's second route: proper latria per accidents—yet do not tell the people images are owed latria
Bellarmine's second route: proper latria per accidents—Christ adored as shining in the image, like king-plus-clothes.
Latria per se to the image remains forbidden; yet he forbids telling the people that images are owed latria, preferring the contrary for popular speech (II.22-23).
Latin
LVIII. Praeterea docet imaginem Christi adorari posse latria, non improprie tantum, sed etiam proprie, verum per accidens, non per se: ut si quis Christum adoret, prout objective in sua imagine relucet, ut ipsum sic repraesentatum, & quasi vestitum imagine veneretur. Tunc enim necessario adorari imaginem eodem cultu quo Christum ipsum; quoniam imago concipitur eo tempore conjuncta cum exemplari quod adoratur: qui autem adorat aliquem, adorat etiam omnia quae cum illo conjuncta sunt; sicut qui adorat Regem vestitum, adorat simul Regem & vestes. Sed adorationem illam esse per accidens, non per se: quia, in eo casu imago nec est ipsum suppositum quod adoratur, nec ratio adorationis, sed quiddam adjunctum. Existimat autem Bellarminus prohibitum quidem imaginem colere latria proprie & per se, non tamen illam latria colere improprie, vel per accidens. Quoniam tamen non debet simpliciter affirmari, id quod verum est solum improprie, vel per accidens, idcirco non vult dicendum esse imaginibus deberi cultum latriae, sed contrarium potius, praesertim si sermo ad populum habeatur. De Ecclesia triumphante lib. 2. cap. 22. & 23.