Vasquez's latria fix: interior submission to God alone; images get only the exterior mark
Vasquez's fix: one act, but split—interior submission aims only at the exemplar or God; the image gets only the exterior mark.
Latria names the interior servitude-affect toward God, not the bare gesture—so II Nicaea rightly denies latria to images.
Latin
LIX. Vasquez autem difficultatem istam aliter expedit, juxta posita ab ipso principia. Quamvis enim pertendat unico adorationis actu, imaginem cum exemplari coli, nec aliter esse colendam: in actu tamen illo, ut jam explicuimus, duas partes distinguit, unam quae est ipsa animi submissio, alteram quae est ejus submissionis signum. Et priorem illam partem, quae est animi submissio, non vult ullo modo respicere imaginem secundum se, atque ad eam terminari, sed referri ad solum exemplar: solam vero partem alteram, quae est submissionis nota quaedam exterior, imagini vult exhiberi, & per illam ad exemplar transire. Nempe cum aliquis coram imagine procumbit, aut genua flectit, id facit, ex ejus sententia, in signum servitutis atque reverentiae, quam deferendam putat, non imagini, sed prototypo soli. Jam vero latriae vocem significare vult, non notam exteriorem submissionis, & reverentiae secundum se, sed affectum subjectionis, ipsam vero notam prout subest, & perficitur interno servitutis affectu erga Deum. Unde colligit recte a Synodo Nicena secunda negari imaginibus deferendam esse latriam: quia, scilicet, illis non est exhibenda illa animae submissio, in qua latria proprie consistit.